Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
sima obsidione, in deditionem coacta, Venetis ma.vima regis ofFensa relicta sunt. „Pipus (deOzora) in contrarium expertus eorum f quae Scaliger J)omino suo regi Hungariae promiserat, Patriam Foroiulii sibi tutiorem consedit, et deposito exercitu, ad regem properauit; qui apud Histrios dicebatur castra tenere, duobus cum millibus cquorum sociatus; ad qnem quum pernenisset, rem omnem speciose denumerat, inter cetera, quod loco clauium praesentandarum, Italicas lanceas atque mucrones acutissimos fuerat expertus. Rex auditis, quae dicebantur, infremuit et tandem post aliquot dies, compositis induciis quinquennalibus cum Ducali Dominio Venetorum concors fuit" Chrou. Tarwisinum apud Muratorium Tom. XIX. Cf. etiam VY indeck Cap. XXXII. §. 29. Bellum igitur tam in Istria, quam in Dalmatia A. 1419. eodem Pipone Duce recruduit, vt maiore regni damno terminetur. Veneti enini rebus omnibus ad illud restaurandum induciarum lapsu comparatis, Turcarum quoque octo millibus stipendio conductis, prius Almissae ac Cattari vrbes cum insulis Brazza, Lezina, Curzola, in Dalmatia inferiori occupant; tum Tragurium insultu capiunt; Spalato, ne eadem inuoluatur calamitate, sponte semet dedente A. 1421. Progressu vltra Albaniam et Zeutam facto, vrbes Driuusto, Antiwari, Dulcigno, et alia quoque loca munita in potestatem Venetorum cedunt. Vrbi Ragusanae Ducatus Herzegowinae, quo cingitur, saluti luit. „Spalatenses, qui ciues Herwoyanae partis pepulerant, cum iidem \enetorum ope insulam occupassent, Polizanisque associati ciuitatem terra marique iam diu (ab anno 1419), ita vt obsessi