Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
Ecclesiarum Plebano et Rectoribus, et aliis pluribus testibus ad praemissa. E litteris Parochiae Podolin. >V. CXXXYII. An. Ch. 1361. Capitulum Agrien. Nicolai, A. Episcopi Strigon. litteras de quarta Ecclesiae Chetnehiensi adiudicata anno 1353 transumit. Capitulum Ecclesiae -Strigoniensis omnibus Cliristi fidelibus praesentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire: Quod discreti viri Canonici Ecclesiae S. Georgii Martyris de Strigonio ad nostram personaliter acceden. praesentiam, quasdam litteras reuerendissimi in Christo Patris etDomini, Domini Nicolai, Dei et Apostolica gratia Archiepiscopi Strigoniensis, eiusdemque loci Comitis perpetui patentes, tenoris infrascripti nobis exhibuere, et praesentauere, petentes nos cum instantia, vt tenorem earumdem in formam nostri priuilegii redigi faceremus; quarum tenor per omnia sequitur in haec verba: Nos Nicolaus (v. ad an. 1553). Nos igitur iustis et legitimis petitionibus, eorumdern canonicorum Ecclesiae Sancti Georgii Marlyris fauorabiliter annuentes, praedictas litteras de verbo ad verbuin transcribendo, in formam nostri priuilegii redigi fecimus, nostrique appensione sigilli munimine roborari firmiorem ad cautelam. Datuin feria secunda proxima post festum Beati Barnabae Apostoli. Anno Domini Millesimo, trecentesimo sexagesimo primo." Ex originali Archivi Caraeralis. Coll. Hevencsi Tom. XXI. p. 293 sprj.