Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

7'hf 276 pensis, semper et ubicpie expedire. Si autem in proprietate, el Dominio ipsius possessionis prae­dictos filios Marias conseruare non posset, extunc ipsos — quadraginta flor. ante omnis litis ingres­sum, sine omni diminutione reddere et restituere filiis Magistri Marias ante dictis. Datum Feria quinta, proxima post Festum B. Mathaei Apostoli. An. Domini M.CCC.LX: primo. Ex. archiuo Leutschoviensi. ' CXXXYI. Art. Ch. 1361. Paulus Vicarius generalis Scepus. Ciues de Podollno medietatem relictae suhstantiae Comitis Ilanh Sculteti in dotem Ecclesiae Podol. cessisse testatur. Paulus Cantor et Vicarius generalis Ecclesiae beati Martini de Scepus Strigoniensis Dioecesis: omnibus praesentem paginam inspecturis salutem in eo, qui neminem vult perire. Piarum consue­uit mentium solers dispositio quadamtenus ordina­re, quae a<^ laudem pertinent Dei Omnipotentis et eius Electornm, per quod augetur cultus nominis Diuini, et commodius Ecclesiae ipsius officiantur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quiaProuidis viris et honestis, Comite Iordano Sculteto, Nicolao, filio Tylonis, Hungd Tjlone, llerrer Ilank, Chenker Zyfrido , Nicolao, filio Theodorici, et altero Nicolao filio Detrici, Iuratis Ciuibus de Podolino Executoribus Testamenti, et Dispositoribus Bonorum quondam ComitisHank, filii Iulae similiter Sculteti de Po dolino ante dicto, de scitu et permissiua voluntate Ciuium praedictorum ab una, ac discreto viro Domino lacobo, Plebano Ecclesiae beatae Virgi­nis de eadem, parte ab altera, coram Nobis perso-

Next

/
Thumbnails
Contents