Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
>a 27 G CXXXIV. An. CTu. 1361« Capitulum Castriferrei testamentariam Martini de Septhe dispositionem exhibet. Nos Capitulum Ecelesiae castriferrei memoriae commendamus: Quod Magistri Nicolaus filius Pauli de Koveskiit, et Ioannes, filius Ioannis Gotliardi, de Chon Comitatus Castriferrei, coram nobis personaliter constituti, confessi exstiterunt oraculo viuae vocis eo modo, vt cum Martinus, filius Nicolai de Sepche, de dicto Comitatu Castriferrei, pridie his diebus proxime elapsis in lectum decidisset aegritudinis, ipsum per suum Nuncium ad se vocare, et venire fecisset; vbi idem Martilius licet quod in dicto lecto decubuisset aegritudinis, sane tamen per omnia existens compos suae mentis, inter alias suas testimentales dispositiones coram ipsis et praesentibus omnibus generationalibus et proximis suis de praedicta Sepche, totam possessionariam suam portionem in eadem Sepche habitam, cum omnibus suis vtilitatibus , et vtilitatum integritatibus ad eandem possessionariam suam portionem speclantibus et pertinentibus, ac in superiicie eiusdem existentium ob reraedium animae suae salutis, et pro salute omnium Progenitorum suorum , viuorum atque mortuorum claustro, seu Ecclesiae B. Mariae Virginis de Bors Monostra testamentali legationis tituio Jegasset, donasset, contulisset et tradidisset perpetuo et irreuocabiliter possidendam , tenendam pariter habendam nullo contradictore existente, et inibi apparente; quin imo praescriptis congenerationalibus seu proximis ipsius Martini consensum praebentibus et assensum per omnia iiberalera. Datum in