Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

CXXIX. An. Ch. 1361. Legati Hungariae contra Caroli IV. Imp. verha , matrem Ludouici H. II. parum pudicam as­serentis, protestantur. Quamquam eadem temeritate, qua Serenissi­mi regis nostri, et matris eius illustrissimae, Eli­sabeth reginae, bonorem et gloriosum nomen et famam probro tuo violare non erubuisti, et nos eiusdem legatos, videmus et praesumimus te vio­laturum esse j omnia tamen pro honore regis no­stri et matris eius passuri, laeuia existimantes, as­sertioni tuae, qua genitricem serenissimi regis no­stri, et consequenter dominum nostrum Ludoui­cum regem de impudicitia notasti publica, clara, et libera voce contradicimus et te inverbo huius­modi regi nostro et illustrissimae, atqiie hone­stissimae matri iniuriatLim vehementer esse, iterum atque iterum asseueramus : parati aequo marte, et et loco pro honore regis nostri, et matris eius, siue tecLim, siue cum alio, Uuim sermonem defendere volente, ingredi duellum et certamen. Et nihiiomi-. nus pro huiusmodi grandi iniuria, quae ate, quum sis primus regum, nec nominari debuit, te et im­perium tuum, et regnum Bohemiae, et omnia do­minia tua, nomine t regis noslri, et omniuin regno­rum suorLim ex nunc diffidamus." Legati ad rescindendas, componendasque inter regnum Hungariae, ac Bohemiae differentias qucstum iniurias Pragam profecti, ad Caroli IV. Imp. superba ac "probro­sa verba: Matrem Ludouici parum pudicam asserentis, hanc in protestationem eruperunt. Dlugoss. L. IX. col. 1134.

Next

/
Thumbnails
Contents