Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

cepissent penes viam, quae duceret de Simonthor­nya } ad dictam possessionem Gyanth vocatam, ibi­que penes eandem viam a parte orientali in latere cuiusdam montis in loco Harmaz dicto, duas me­tas reperissent, et easdem renouassent, quarum vna a parte meridionali habita praedictae posses­sioni Gyafith distingueret, altera vero ab ipsa plaga Orientali existens, separaret possessioni Ne­methy vocatae. Ab hinc gradiendo ad ipsam par­tem orientalem per verticem dicti montis venis­nissent ad alium montem , qui Zarheg appellare­tur } deinde ad eandem plagam orientalem per bonuin spatium in silua tendendo, peruenissent ad viam, per quam iretur de antefata possessione Gyanth j ad possessionem Barazekel vocatam , ibi­que penes ipsam viam a parte aquilonari duas ine­tas antiquas inuenissent, et ipsas renouassent, qua­rum vna videlicet a dicta plaga meridionali exi­stens, modo simili praenotatae possessioni Gyanth, alia autem ab ipsa parte aquilonari praedictae pos­sessio Nemethy appellatae distinguerent j de hinc per ipsam viam ad dictam plagam orientalem in bono spatio transeundo, quasdarn duas arbores ili­cum, vuigariter Thwlfa dictas reperissent, quas pro metis assignassent, quarum vna earumdem a parte orientali dictae viae existens saepe dictae posseissioni Gyanth, seCunda autem a praedicta pla­ga orientali eiusdem viae habita possessioni The­merki habitae separarent. Ab hinc reflectendo ad vallem videlicet ad praedictam meridionalem , ve­nissent ad viam, per quam transiretur de praeal­legata possessione Parazekel ad possessionem Ger­bow vocatam, et per ipsam viam per magnum spatium ad dictam plagam meridionalem proces-

Next

/
Thumbnails
Contents