Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

gariae conditionifous a Caroldo relatis: Quod re­gis Hungariae subditi nauigare non possent ad oras fluminum ab Istriae promontorio et Rimini citra, nec merces deferre; Yeneti vero soluere deberent singulis annis ducatorum septem millia auri; Venetorum triremes ingredi non possent aliquem portum regiura catena clausum, et post restitutionem ciuitatis Cattari conuentum, vt tra­deretur in manus Pauli de Georgio de Iadra, re­gii miiitis; de munitionibus autem, quae intra ca­strum reperiebantur, quae Paulus retinere voiue­rit, eius aestimatio Yenetis solui debeat, vel de­trahi de septem millibus ducatorum, eodem anno Venetis soluendis; vt ex instrumento conuentio­nis dataeTaurini XVI. Augusti anno MCCCLXXXI. apparet," inquit Lucius 1. c. p. 599. Sannutus apud Muratorium Tom. XXII. p. 645. addit: Ludoui­cus renunciationem in insulam Pagi, salis item iri Dalmatia ac Sclauonia conficiendi, haud probauit; de censu autem aeris statuit, vt Veneti centum miilibus aureorum regi Hungariae teneantur, sed de his septem duntaxat mille aureos sibi ac suc­cessoribus quotannis persoluant." Duras proin pacis, quas initio Venetis praescripserat Ludouicus, con­ditiones subortis Neapoli contraloannam viricidam tumultibus, ac Caroio Paruo, non sine corruptio­nis suspicione, ad capessendum regnum festinante, mitigauit. Maurocenus Hist. Ven. lib.XVI. p. 554, §. 26. Elisabetha, coniuge suo Ludouico, causa successionis filiarum, in Conuentu Vetusolii cum Polonis occupato, Communitatibus Iadrae, Ra­gusae, Tragurii, Sibenici, Spalati, Cattaro, in­sulis item Lessinae, Brazziae, Arbensis ac Chorso, vtCaiQlo Paruo suppetias Neapolim ferrent,

Next

/
Thumbnails
Contents