Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
Legis huius, iure etiam iurando coronationis occasione Regibus nostris iniunclae, primus Honorius PP. III. meminit ad Belam IV. regem iuniorem scribens: „Cum teneatur Bex, et cororiatione sua iurauerit, regni ac coronae suae iura conseruare." Cod. Dipl. Tom. III. vol. II. p. Quod ius iurandum Wladislaus I. repetiit sui electionis articulo spondens: ,,Quod omni diligentia, sollicitudine et opera nostra, quantum in nobis erit, niti et laborare volumus pro recuperandis oranibus iuribus et pertinentiis regni Hungariae praetacti, a quibuscunque occupatis." Dipl. An. 1440. Ladislaus quoque Posthumus cum regni aditu iurauit: „quod regnum suum Hungariae in oranibus iuribus et legibus etc. conseruabit, et quod raetas regni Hungariae non alienabit; sed pro posse defendet et alienata recuperabit." Dipl. A. 1453. Ius istud iurandum ipsis subin Decretis, quae inauguralia dicimus, insertum est: „Fines regni nostri Hungariae, et quae ad illud quocunquu iure aut titulo pertinent, non alienabimus, nec minuemus; sed quoad poterimus, augebimus." Decr. Ferd. I. A. 1527. „Praedeclarato , modo recuperata, et expost Deo fortunante et adiuuante recuperanda quaeuis huius regni, partiumque huius ei adnexarum tenuta, et partes, ad raentem eiiatn