Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
CXVI. An. Chr. 1361. Idem Ludouicus confirmatorias Patris sui duplices , ac Capituli Scepusiensis fassionales super possessione Komlos patenter transcribit. Nos Ludouicus, Dei gratia rex Hungariae, memoriae commendantes tenore praesentiuuri significamus quibus expedit vniuersis: quod Paulus lilius Joannis de Somus, in sua, itein lvvanka, Praepositi de AJisle, Petri, Ladislai, Joannis et Stephani, fratrum suorum vterinorum, nec non Ioannis filii ipsius Petri, et Alexii, filii dicti Ladislai, personis, ad nostram accedens praesentiam, exhibuit nobis quasdam tres litteras, duas videlicet patentes quondam Excellentis Principis Domini Caroli Kegis, Patris nostri charissimi, piaememoriae, et vnam Capituli Ecclesiae S. Martini deScepus privilegialem, in facto possessionis Komlous vocatae, ac super contractu cambial eiusdem confectas, tenoris irascripti; supplicans celsitudini nostrae humiliter et deuole, vt quia dicta possessio Komlous a Kokas filio Ricolfi ad ipsum, et suos fratres titulo emtionis deuoluta exstitisset; ob haec nos tenorem earumdem nostris litteris patentibus transcribi , et transsumi, appositioneque sigilli nostri maioris confirmari facere dignaremur pro eisdem. Quarum vnius tenor talis est: NosCarolus v. adan. J 540. alterius vero tenor tnlis est: Nos C a r o l u s v. ad an. 1540. Tertiae vero litterae tenor dignoscitur talis esse: Capitulum Ecclesiae B. Martini de Scepus v. ad an. 1513. IXos itaque praemissis humillimis supplicationibus praefati Pauli, filii Joannis de Soinus fauorabiliter inclinati, praetactas litteras paternas, ac dicti Capituli de Scepus praesentibus de verbo ad verbum transcribi et transumi facientes, eatenus qualenus eaedem rite, et rationahiliter ex-