Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
regaiiura occasione iribulorum, noslris et l-eginalibus in processibus exigere sunt consueti, de merae regiae liberalitatis pietate ac gratia speciali, perpetue absoluentes, easdem liberas commisimus et exemptas praesentis priuilegii nostri patrocinio mediante ; mandantes et regio firmo sub edi« to ex nunc sancientes, vt nullus Agazonum nostrorum et reginalium Magister vel eius vicesgerens, nunc constitutus, vel in futurum constituendus, a raodo in antea praetactas possessiones dictarum Dominarum Sanctimonialium vbilibet habitas, aut habendas, aut aliquam ex eisdem ratione exactionis vnius marcae praedictae, quauis tem^raria praesumtione audeat quoquo temporis curriculo molestare, aut in petendo perturbare; quod si secus in praemissis per eosdem fuerit attentatum, nostrae non imraerito indignationis regiae poenara , et irain vlciscibilern, se nouerit incursurum, eo facto. In cuius rei inemoriatn, firmitatemque perpetuatn , praesentes concessimus litteras nostras priuilegiales pendentis et authentici sigilli nostri dupplicis muniraine roboratas. Datura per maniis Venerabilis in Christo Patris Domini Nicolai, Dei et Apostolica gratia Archiepiscopi Strigoniensis f locique eiusdem Comitis perpetui, aulae nostrae Cancellary ; dilecti et /idelis nostri, Anno Doraini Millesimo trecentesimb sexagesimo primo, septiino Idus Maii , regni autem nostri anno decimo nono. Venerabilibus iu Christo Patribus et Dominis, eodem Nicolao Strigonien. 7'homa Cofocen. Vglino Spalaten. NicolaO ladrien. et Klia de llagusio Archieplsdopis, Nicolao Agrien. Ddmetrib radien. Dominico Transyluanien. Grc^Wib ChaH^dien. Nicolao Quimruetfcef. CoIbtti«Vn'fi6 4;ttnta.