Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

ladram aliasque vrbes tentaturitm immittit. Tarui­fio, Conigliano, Assalo, Serravallo, locisque fini­timis virtute magna subactis, Venetos ad pacem offerendam liis conditionibus cogit: ladra libertati asserenda, quibusdam Dalmatiae vrbibus restituen­dis, aliis vero sub pensione annui census retinen­dis, sumtibusque belli compensandis. Abnuit Re\, praeterquam si Dalmatia tola recederent Yenetae. Hostilitate vtrinque renouata, Tragurini, acSpala­tenses cum Sibinicensibus, illata rebus suis vasti­tate moti, iurium confirmatione obtenta, vltro se regi dedidere. Horum exemplo etiam Nonenses ac Iadertini ad deditionem tracti. Tanta iactura perculsi Venetae pacem iterato flagitant; quae has in conditiones Anno 1558. sancita: „Veneti tota Dalmatia intra viginti duos dies a pace sub­scripta decedant, initio a medietate Quar­n i c i, s e u C a r n i c i s i n u s ducto a d E p i r i fines, vbi est Dyrrachium; quidquid hoc spatio vrbium, insularum, portuum, aliarumve vtilitatum continetur, regi aslu, doloue procul tradent; iurique, quod se in haec liabere pote­rant, in perpetuum renunciabunt; idque cum do— minio ; proprietate in Ludonicum, huiusque suc­cessores, Ilungariae reges , transferent; nec vn­quam actione vlla aut beneficio iuris et legis ad­uersus hanc cessionem se vsuros, iuramento pro­mitlent; ac titulis Dalmatiae et Croatiae omnino abstinebunt. Rex contra, quae in Marchia Tar­uisina, Istria f et in ditione Cenetensium occupa­uit, Yenetis in solidum restituet; vtrique parti secura et libera nauigandi, mercandique potestas erit." Lucius Lib. IV. cap. XVII. Du Cange IHy. vet. et nou. p. 61. Tabulas pacis v. Cod. Dipl.

Next

/
Thumbnails
Contents