Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
MCCCLX. die 5. Nouembris. Quod Comes ire debeat obuiam regine antique, que accedet Iadram, cumtribus electis, qui sunt Andreas Gregory, Donatus Casotti, Petrus Ioseph , die 13, Nou. inueniantur necessaria pro aduentu regine, si veniret Trag. die 19. dicti. men. Mittantur quatuor Ambassiatores ad petitionem regine, et sintSjndici, et tractent cum regina; sed si aliquid vellet conlra libertatem ciuitatis, non concludant , sed duo rcuertantur ad significandum , et ofFerant cupas 93. vnciarum argenti, et expendant in Iadra ducatos 200. pre aliis exennis dandis Baronibus, qui secum sunt. Elecli Ioseph Stephani, Nicolaus Marini, Donatus Casotti, Ludouicus Ioannis. Apud Lucium Hist. di Dalmatia p. 275. 4W1? CV. An, CJi. 1361. Ludouicus 11. U. donationales suas super possessione Felso Kubin , districtus Arwa, in cambium terrae Fieu-cJie collata, priuilegialiter elargitur, Ludouicus , Dei gracia , Vngarie , Dalmacie , Croatie , Rame , Seruie , Galicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Bex, Princeps Salernitanus , et honoris montis Sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus, presentibus pariter et futuris, presencium noticiam habituris, salutem in omnium Saluatore. Regum requirit celsitudo, et sublimiura conuenit dignitati, vt ea , quae rite praecesserunt, illibate conseruentur, et quae a suis fidelibus iuste petuntur^ ad exauditionis gratiam admittantur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod Salamon , filius Nieolai , filii Ite, de Felso-Kubyn , ad nostram accedendo presentiam, exhibuit nobis quasdam iittcras palen18