Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

quamdiu pressisset, maluit Ciues beneuolentia, quam vi ad officium reuocare; quod suspicio esset non inanis, ipsos non tam sponte sua, quam Ve­netorum subornatione, obedientiam detrectasse. Yaluit, quo hactenus bono semper vsus erat euen­tu, consilium; conditionibus honestis ciuibus pro­positis hisque vtrinque firmalis vrbs interprete Traguriensi Antistite in fidem recepta. Y. A. Dia­conum Spalat. 1. c. p. 556. Arbenses quoque prius incassum tentati, et nunc quoque urbem cum in­sula strenue tuiti, viso Jadreusium exemplo, re­gis potestati semet permisere* Ita omnibus mox insulis est potitus, quod diplomata duo, primum, quo Episcopi A r b e n s i s, W e g 1 i e n s i s et A b­sarensis se vasallos Colomanni profitentur, al­terum, quo Colomannus se Dominum maris Adriatici ferebat, contestantur. Y. Dipl. tom. YII. vol. I. Iaderae vero obsessae, ac subiectae Inscriptio, quae in turri Campanaria Monialium Iadren. legitur, insigne est monumentum: ANNO INCAR. DNI. NRL XRI. IIIY. MIL. CV. POST. YICTOIAM. ET. PACIS. PRAEMIA. IADERAE. INTROITVS. A. DEO. CONCESSA. PROPRIO. SYMPTV. HANC. TVRRIM. SCAE. MARIAE. VNGARIAE. DALMATIAE. CHROATIAE. CONSTRVI. ET. ERIGI. IVSSIT. REX. COLOMANNVS. Apud Lucium L. III. Cap. IV. Farlatum Illyr. sa­cri. tom. IV. p. 313.

Next

/
Thumbnails
Contents