Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

ten. Comitatuum feria secunda proxima post fe­stum Beali Lucae Euangelistae, in anno proxime transacto praeterita, prope villam Gyarmath ce­lebrata , Magister Dominicus , Comes Hunthensis, de medio aliorum exurgendo, prout ex serie lit­terarum, in eadem congregatione nostra emana­tarum , informabamur, proposuerat eo modo ; quod populi Domini regis de Hidwegh, quandam ter» ram, Olwar-telek vocatam , in comitatu Hontensi existentem, a tempore Mathaei Palatini tenuissent vsque tunc et possedissent, quain religiosus vir Do­minus frater et Praepositus Ecclesiae de Saagh oc­cupasset, occupatamque detineret; cum tamen di­ctae terrae particula , Olwarlhelek vocata , semper ad dictam possessionem HydH egh pertinuisset et deberet pertinere. Quo percepto idein Dominus Stephanus in nostram exurgendo praesentiam re­sponderat exaduerso: Quod ipsa terrae particula semper apud ipsum, et dictam suain Ecclesiam extitisset, et in pacifico Dominio ipsiusterrae par­ticulae fuisset semper et extiterat; quod autemipsa terrae particula sua , et dictae suae Ecclesiae esset et fuisset, efficacia haberet iustrumenta, in termi­no vlteriori per nos sibi dando, exhibenda. Qui­bus auditiSj quia dicta causa ius regale tangere videbatur , ideo ad octauas festi Epiphaniae Doniini tunc venturas statu in eodem in cu­riam regiam duxiinus prorogandam. In quibus quidem octauis festi Epiphaniae Domini idem Do­minus Praepositus vniuersa litteralia instrumenta sua , si quae in dicto facto terrae particulae habe­ret confecta, coram nobis exhibere teneretur, vt his visis iudicium et iustitiam facere valeremusin praemissis, ordine iuris requirente. In ipsis deni-

Next

/
Thumbnails
Contents