Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

et redditibus legatis et ex testamento spectantibus ad capeiiam Sancti Gothardi et Beati Andreae Apo­stoli coeptam , et dudum inchoatam aedificari, in cimiterio Ecclesiae Sancti Saluatoris, alias Sancti Martini, in Posonio vnitam cum eiusdem fructibus auctoritate Apostolica custodiae Posonien. inter cu­stodem et Praepositum memoratos quaestio coram nobis diutius fuisset venlilata, tandem in sancta synodo , nuperper reuerendum in Christo Patrem, Dominum nostrum Archiepiscopum praedictum ; in Ecclesia Strigoniensi celebrata, instantibus par­tibus, idem Dominus Archiepiscopus honorabili­bus viris, Domino Gregorio custodi Varadiensi, et Ioanni Archidiacono de Kukulleu, vna nobis­cum eandem cau^am commisit summarie et de pla­no audiendam t et fine debito terminandam. Nos igitur cum praedictis Dominis cum in iudicio consedissemus , et aliis pluribus iuris peritis , etiam ad hoc vocatis, partibus praesentibus, et mandassemus eisdem partibus, iura, munimenta, et instrumenta, si quae haberent, et quibus vti vellenL, in ipsa causa coram nobis produci. Per­lecto itaque libello, seu petitione summaria f j>ro parte cuslodis, dudum coram nobis oblato, ad probandum in libello contenta, Dominus Petrus custos memoratus produxit pJura et valida instru­menta, et stii iuris munimenta; pro parte vero Domini Martini Praepositi praedicti nulla fuerunt instrumenta exhibita coram nobis, sed solum verbo idem Praepositus dicebat, respondendo libello, quod super his bonis, in iibello petitis, quaedam compositio inler ipsum et Dominum Thomam , olim custodem Posoniensem interuenisset, quam compositionein interuenisse, oflerebat se probatu-

Next

/
Thumbnails
Contents