Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

sjlua praedlclae Ecclesiae jfecisse et coilocasse re­perissent mauifeste; per quod factum maior pars fere terrae ipsiusEcclesiae occupata haberetur per ciues praenotatos in grande praeiudicium praeli­batae Ecclesiae atque desolationem. Retulerunt coram nobis praedicti Magister Isip Vice- Palatinus et Ioannes, filius Peteuch, ipsius Domini regis et Magister Pauius noster homines, qui reambula­tioni et erectioni metarum terrae praenotatae Ec­clesiae de Iaszov in eorum praesentia fienda me­moratos ciues de Smolniczia, Gelniczia et de Ida­banya inibi contradixisse , viilas, allodia et terras eorum intra metas et terminos terrae iam dictae Ecclesiae existere et adiacere asseruissent, spd omnia esse ex donatione quondam II. Caroli, saepe dicti vero Ciues de Scepsi terras eorum arabiles et terras pro vineis aptas modo simili intra metas terrae praedictae Ecclesiae existere ex donatione praedicti Domini Ludouici regis se habere, tenere et possidere, asseruissent. Datum quarto die octa­uarum festi Pentecostes praedictarum. Anno Do­mini supradicto." Ex archivo Praepositarae faszov. XLII. An. Ch t 1359. lacobl Custodis Ecclesiae Scepus pro Jilia­bus Iwanha de Mdttyasfulua contra viduam Zech de Kazmerfalua prorogatoriae. Nos Iacobus Custos ecclesiae beati Martini de Scepus vicarius venerabilis viri Magistri Dominici prepositi Scepusiensis in spiritualibus generalis, damus pro memoria, quod cum iuxta continen­tiam priorum Literarum nostrarum prorogatoria­rum , causam inter dominam Katherinam relictam

Next

/
Thumbnails
Contents