Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
cum suo dommio subiugare. Venit ergo cum multo armorum apparatu, et obtinuit ceteram Sclauoniae partem, quae ab Wladislao fuit intermissa." ait Historia Salonitana Cap. XVII. „Colomannus Dalmatiae regnum, occiso suo rege, Petro nominato, in montibus Peter-Gozdie, Hungariae adiunxit." Chronicon Thuroczii P. II. cap. LXII. Factum hoc esse Anno 1096. Gaufredus Malaterra Scriptor coaeuus, insinuat: „Anno, inquit, millesimo nonagesimo septimo, Siculorum ( Sicilianorum ) Comes Rogerius apparatis, quae necessaria erant, mense Maio, cum tercentis militibus filiam suam (Busillam) vsque Thermas conducere facit, Henricum, Lescastrensem Episcopum, et quosdam de fidelibus suis abinde maritimo cursu vsque Pannoniam cum puella procedere faciens j qui prospera aura flante, per aequora feruntur, vsque dum in portum Albae,qui iuris Hungarorum est, impune applicat. Hinc Vincurius ( Vincentius) Comes Beligratae missus cum quinque millibus armatorum obuius fuit,eamque cum his, qui cum ea venerant, decenter excipiens, vsque ad regem perduxit." L.IV. cap. XXV. apud Lucium 1. c. libro III. cap. III. p. 178. 12. Croatia breui post tentauit Hungariae imperium recusare; fueratque illud aut omnino abiectura, aut multo sanguine poenam datura, ni mali principiis regia lenitas, ac parata vis tempestiue occurrissent. Colomannus Croatas armatos ad Drauum offenditj missis nunciis pacem ofFert; seditiososque ad officium inuitat. Regis sapientia, ac conditionum honestas apud incolas tantum valuit , vt ad Colomannum, Chrysii moratum , viros duodecim, suorum praecipuos , cum plena quiduis,