Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
quo necesse foret, esset tiniorosura, atque peri. culosum. Quarum primae tenor lalis est: Frater Gentilis v. ad a. 1309. Alterius vero tenor est iste : Nos Capitulum Ecclesiae Posoniensis Y. ad an. 1334. Tertiae autem litterae tenor is est: Theophilus Strig. Ecclesiae Praepos. v. ad 1325. Nos itaque petitiones eiusdem Domini Petri custodis iustas et legitimas fore admittentes, tenores earumdem litterarum de verbo ad verbum nihil addendo, nihilque diminuendo in formam nostri priuilegii transumi fecimus, idque transumptum nostro sigillo consignatum eidem Petro custodi vberiorem ad cautelam duximus concedendum. Datum feria quarta proxima ante dies rogationum. Anno Domini Millesimo, trecentesimo quinquagesimo nono. Ex ori^inali Archiui Cameral. Coll. Hevenesi Tom XVlir. p. 57. sqq. XXVI. An. Ch. 1359. tdem Capitulum alias etiam eiusdem querulosas transcribit. Nos Capitulum Ecclesiae Strigoniensis, praesentium tenore significamus quibus expedit vniuersis, quod honorabilis vir, Petrus custos Ecclesiae Posoniensis, ad nostram personaliter accedendo praesentiam , exhibuit nobis quasdam litteras patentes, tenorum infrascriptorum; petens nos deuote, vt tenorem earumdera de verbo ad verbum in forinain nostri priuilegii transumi fueremus; quia de loco ad locumsecum ipso in specietransferre, quo necesse foret, esset timorosum, atque periculosuin. Quarum tenor talis est: Nos Chanadinus. v. ad an. 1546. alterius vero tenor istc: Nos