Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
cramenta ministrare, et ipsorum corpora, eum decesserint, in dicti monasterii cemeterio sepelire, felicis recordationis Clementis Papae V. praedecessoris nostri, et alia qualibet constitutionibus contrariis nequaquara obstantibus, licite valeant, iure tamen parochialis ecclesiae, et cuiuslibet alterius in omnibus semper saluo, vobis et ipsis fratribus, qui ibidem deputati pro tempore fuerint, vt praefertur, autlioritate Apostolica de speciali gratia tenore praesentium indulgemus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis, concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc tentare praesumserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursuum. Datum Auinione II. kal. Ianuarii, Pontificatus nostri anno septimo." Ex originali archiui Cameralis penes Bibliotheeam Vniuersitatis existente. XX. An. C/i. 1359. Idem Innocentius, pro Ecclesia S. Stephani in Endrud, Dioecesis Quinqueecclesieri. indulgentias concedit. Innocentius Episcopus Seruus Seruorum Dei. Vniuersis Christi fidelibus praesentes lilteras inspecturis salutem etc. Splendor paterne gloriae, qui sua mundum illuminat ineffabili claritate, pia loca fidelium de clementissima ipsius Maiestate sperantium tunc precipue benigno fauore prosequitur,cum deuota ipsorum humilitas Sanctorum precibus etmeritis adiuuatur. Cupientes igitur, vt parochialis Eccleclesia Sancti Stephani in Edrud quinqueecclesienDioec. congruis honoribus frequentetur, et ut Chri-