Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

dictauerit ordo iuris. Datum in Vissegrad tercio die festi omnium Sanctorum. Anno Dornini M. CCC. L. nono." Ex originali membrana archiui Camerae Viennensis, Dipl. Szechenyi toin. V. nro 85. Sigillutn annutare clor­so impressum. VII. u4n. 1359. Idem Ludouicus Hospitalariis S. Toannis bona ordinis amissa, non obstante 32 duorum annorum prae^ scriptione , reuindicandi potestatem facit. Nos Ludouicus, Dei gralia Rex Hungariae, memoriae commendamus tenore praesentium si­gnificantes, quibus expedit, vniuersis: Quod re­ligiosus vir Baudunus, Prior ordinis Sancti loan­nis lerosolymitani per Hungariam et Sclauoniam, ad nostram accedendo praesentiam, vocibus que­rulosis nostrae Maiestati significare curauit, et etiam humiliter supplicauit, vt, quia propter va­riationes Priorum dicti suiOrdinis etiam multifor­mes influctuationes guerarum et exercituum tem­poribus in passatis, in regno nostro emergentium quam pluriinae possessiones a triginta duobus an­nis vel citra a fratribus praedicti ordinis, per ma­nus potentiarias indebite occupatae haberentur, quas nec ipse, nec etiam alii Priores ipsius ordi­nis, praedecessores sui ex causis praenotatis ab eorum detentoribus reaquirere valuissent; ideo nos sibi et fratribus sui ordinis hoc annuere spe­ciali ex gratia dignaremur, vt super quibuscun­que possessionibus eorum ab ipsis alienatis ipsi in­strumenta haberent rigorosa, in requisitione ta­lium possessionum praescriptio triginta duorum annorum ipsis nequiret praeiudiciuiu aliquod ge-

Next

/
Thumbnails
Contents