Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

actis Nadasdianis in Arcliiuo Camerali conserilatis, eruit Ad. Kajesdnyi. MSS. Tom. XI. p. 21—22. XXX. An. Ch. 1351. Capitulum Scepus possessione SimonhazcL per regem ademta inter Nobiles de Somos nouam su­scipit diuisionem. Nos Capitulum Ecclesie beati Martini de Sce-> pus, memorie commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit vniuersis: Quod Ni­colaus, filius Egidy, filii Petri, et Iohannes, filius Iwanka, filii Petri eiusdem, Nobiles de Somus, in nostri personaliter presencia constituti, sunt confessi testimonio vme vocis: Quod quia filii Magistri Ioannis, filii Georgii de dictaSomus, Pe­trus videlicet, Ladislaus, Nicolaus, Ioannes, Iwan­ka, Paulus et Stephanus, in possessionibus ipso­rum dudum per formam diuisionis, mediantibus litteris priuilegialibus honorabilis Capiluli Eccle­sie Agriensis ipsis cessis, per alienationem pos­sessionis Symonhaza nullis culpis ipsorum exigen­tibus, per ablacionem regie Maiestatis alienate defectum paterentur, et huiusmodi defectum pos­sessionarium iure et consuetudine regni approbata et tenta, communiter toler.are deberent, ac per adiudicationem Magnifici viri Thome, Iudicis Cu­rie Domini nostri regis, et Comitis de Turuch, eidem Nicolao, filio Egidy, extitisset commissum, vt de sua possessione vel possessionaria porcione per modum possessionarie diuisionis sibi deuoluta, in octauis diei cyneruin proxime elapsis, presen­tibus hominibus regie Maiestatis et nostro, visis et consideratis prius vtilitatibus, valoribus et fru­ctuositatibus eiusdem possessionis Symonhaza, ab 7 *

Next

/
Thumbnails
Contents