Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
^deuenissent; ex quibus visis ei perlectis eortun continentiis diligenter rimatis, ac etiam allegatis praedictis auditis, ]>er eosdein arbitros taliter extitisset inter partes super ipsa possessione arbitratum: Quod quia dictis Nobilibus ipsa j>ossessio vt conditionariis, et terra conditionaria donata extiterat, ob Iioc rex successor potuerat i])sain donationem reuocare, et conferre, vt suam, cuicunque voluisset, et sic collalio Domini Stephani regis de ipsa possessione dicto monasterio facta, et per Dominum Ledislaum regem, filium suum eidein confirmata, extitisset vigorosior quam facta dictis Saul et Petrus, titulo conditionis, de qua supra; tum quia donatio praedictis Nobilibus sub seruitutis conditione facta exliterit, sic reuocari poterat, tum etiam, quia praedictum monasteriuin ipsarn possessionem fere octuaginla annis inconcusse et quiete ac pacifice possederat, et nunc ]>ossidet} tum etiam tam de iure, quam regni consuetudine praescriptio triginta annorum quemlibet verum constituat possessorem; et ideo matura deliberatione praehabita, ex communi et concordi consensu tam arbitrorum, quain eliam partium litigantium, taliler inter partes arbitratum extitisset; quod saepedicta possessio Tliezmak in iure et proprielate eiusdem monasterii Eeatae Virginis de Saagh debeat ])ossidenda remanere, sicut et prius possessa extitisset, tam virtute donationis per. dictum Dominum regem factae, quam etiam virtute legitimae praescriptionis iam iuridicae completae, praedictis Nobilibus et eorumdem haeredibus praesentibus, et huiusmodi laudo sponte consentientibus, omnique iuri et proprietati, si quam in ipsa possessione Thezmak se habuisse crcdidissent, pure et simpliciter renun-