Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
bus liullam molestiam, nee grauamen deinceps inferre audeatis. Et si vobis aliqua pars praedictarum decimarum pro nostro Castro, vel vestra vtilitate placuerit, a praediclis Sacerdotibus pecunia vestra comparare debetis, et ipsi libentius vobis prae aliis fauebunt, et donabunt- Quare in praemissis secus non facturi } sicut nostram Ducalem gratiam offendere formidatis. Igitur ad nostri mandati specialem firmitatem praesentes sigillo nostro secreto tradimus roboratas. Praesentes vero reddi volumus praesentantibus. Datum Budae Anno Domini M. CCCLI. in die Sancti Lucae Euangelistae." % Ex originali Dan. Cornides MSS. Tomo Xtf. p. 536. XXIII. An. Ch. 1351. Clemens PP. VI. Gregorio Chanadiensi Episcopo dtfuncto Thomam Praepositum Strigon. substituit. Clemens etc. Dilecto fdio Thomae, Electo Cenadiensi salutem — Apostolatus officium etc. Dudum siquidem bonae memoriae Gregorio Episcopo Cenadiensi — ad Te Praepositum Ecclesiae Strigon. Capellanum nostrum, in sacerdotio constitutum conuertimus aciem mentis nostrae — teque illi praeficimus in Episcopum et Paslorem — Datum Auenione II. kalend- Iunii Anno nono." E reg. Anni IX. tom. I. p. 6. Scriptum etiam ad eos, quos e ritu Ecclesiae haec constitutio concernehat.