Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

que vitam Literas vestre Magnitudinis honorifice recepimus , in hec verba: Nicolaus Kunth, regni Hungarie Palatinus, et Iudex , Cumanorum, Nobilibus viris Comiti vel Vice-Comiti, et ludicibus Nobilium Comitatus de Sarus, amicitiam paratam. Dicitur nobis in persona Laurencii de Vitez, quod Magister Nicolaus, filius Nicoiai de Peren. his diebus — — — dum ipse acceptoho­mineregio, et testimonio Capituli Scepsiensis pos­sessionem Voykfalua Nobilium de eadem et Lud­uegfalua ipsius Magistri Nicolai, in metis Comita­tus Scepsiensis existentes, ipso Laurencio de Vy­tez ignorante reambulasset, per quorum reambu­lationem depossessione sua Kolakuagasa vocata,in Comitatu Sarus inter metas possessionis suae Vi­tez habita occupando, ipsis Nobiiibus de Vaykfal­ua,lite pendente inter ipsos, statuisset in ipsius Lau­rency praeiudicium atque derogamen. Super quo Nobilitatem Vestram presentibus petimus attente , quatenus vnum vel duos ex vobis transmittatis , qui ab omnibus, quibus decet et licet, sciant et inqui­rant de premissis omnimodam veritatem; post hec ipsius inquisicionis seriem, vt fuerit repertum, no­bis amicabiliter transcribatis. Datum in Vyssegrad dominica proxima ante festum beati regis Stephani Anno Domini MCCCLVIII. Nos igitur vestre Ma­gnitudinis peticioni, vt tenemur , obedientes, Co­mitem Alexandrum, vnum ex nobis iudicibus, trans­misimus ad premissa rescienda; qui demum ad nosredeundo, nobisretulit in hunc modum: quod ipse ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, et specialiter a vicinis et commetaneis d.ictaruin pos­sessionum Woykfalua, Luduefalua, et Kolagua­gasa, super premissis diligenter inquirendo, talem 48 *

Next

/
Thumbnails
Contents