Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
petentem. Et post haec seriem totius Facti cum cursibus metarum nobis fideliter rescribatis. Datum Budae die Dominico proximo post festum b. Ioannis ante portam latiuam A. D. MCCCLI. Nos igitur praeceptis et mandatis Vestrae Excellentiae satisfacere cupientes, ut tenemur, cum praenominato Magistro Stephano dicto Roasz Vice-Comite Posoniense, homine vestro, Magistrum Michaelem socium et Concanonicum Nostrum pro testimonio duximus transmittendum, qui quidem homo A restrae Excellentiae ad nos reuersus sub eiusdemSocii Nostri Testimonio retulit nobis in hunc mogum: Quod ipse feria sexta proxima ante festum Pentecostes proxime praeteritum ad faciem dictae Possessionis Zemet Reg. in uicinitate Possessionum Guttur et Nagy Zemet vocatarum existentem accessissent, vicinis et Cometaneis vniuersis, specialiter autem vniuersis Nobilibus, de Nagy Guttur legitime conuocatis, et ipsis praesentibus, eandem per suas veteres metas, et antiquas reambulassent, et iuxta veteres et alias, vbi necesse fuisset, nouas metas erexissent, reambulatamque, et ab aliorum Vicinorum Possessionibus separatam, et dislinctam, cum tribus Insulis Kenche, Sikus et Nagy Erdew nominatis statuissent praedicto Magistro Iakus, Filio Nicolai Iudicis Posoniensi, et per eum suis Haeredibus, haeredumque suorum successoribus iuxta Collationem Vestrae Excellentiae sine praeiudicio Iuris alieni pcrpetuo posside ndarn, nullo penitus Contradictore apparente. Cuius quidem Possessionis Zerneth Regalis cursus metarum, prout idem homo noster sub Testimonio Nostro praedicto nobis retulit, hoc ordine distinguntur. — Et sic cursus metarum praedictae pos-