Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
slro apud Comitem Capelle nostre habito fecimus consignari, Datum in Vissegrad feria quinta proxima post festum Beati Syxti Pape, anno Domiui M. CCC. quinquagesimo octauo. Nos itaque Vestris preceptis obedire volentes, vt tenemur, cum praedicto Laurencio de Sjul homine Vestro nostrum hominem fide dignum, Magistrum Egydium socium et Concanonicum nostrum, ad premissa fideliter exequenda, pro testimonio duximus destinandum, qui demum ad nos reuersi nobis concorditer retuleruut, quod Nobiles et Ignobiles, ac alii communes homines Comitatus Zagrabiensis, specialiter vicini et commetanei prefatarum possessionariarum porcionum episcopalium feria sexta proxima ante festum Beati Stephani regis et Confessoris proxime preteritum iuxta regni vestri consuetudinem ad fidem eorum et fidelitatem sacrae coronae regiae debitam per eos requisiti omnia et singula praemissorum, per praedictum Magistrum Stephanum, filium Myckli Bani, fore facta asseruisset, prout in tenore dictarum litterarum Vestrarum seriatim continentur. Datum in Octauis festi Beati Stepliani Regis et Confessoris. Anno Domini supra dicto." E charta originali arcliiui Camerae Uung. Locus Sigilli dorso impressi. Dipl. Szechenyi. Tom. V. nro 80. CCCXLIX. An. Ch. 1358. Idem Capitulum Stephanum Zagrab. Epiecopum contra inuasorem bonorum suorum protestatum fuisse , testatur. Nos Capitulum Budensis Ecclesiae, damus pro memoria, quod discretus vir, Dominus lohannes Archidiaconus de Dubicha, ad noslram accedens