Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

que sacrae, Indiuiduitalis vniuersitas Plebanorum, Ecclesiarum rectores de Liptou, inuocata Spiritus S. gratia, in vnum conuenissent, et ea, quae sa­lutis sunt, pertractassent, et inter eos quandam confraternitatem, vulgo Kalandus nominatam, iuxta illud sacri eloquii veritatis preconium: Esto­te fraternitatis araatores; et illud; mutuam vobis­met ipsis continuam caritatem habentes: quia cha­ritas operit multitudinem peccatorum; cum ipse Saluator noster solus sit charitas, et qui in cha­ritate manent, in ipso manent, edidissent, ordi­nassent ; quam confraternitatem in anno bis cele­brandam statuissent; tandem cupientes nos, vt ipsa fraternilas inter ipsos edita per indulgentiarum lar­gitiones decoretur; volumus igitur, vt quicunqne christianae fidei religionis cultor in praedictis duo­bus terminis praedictae confraternitatis celebratio­nis illuc deuote oraturi, ad missarum solemnia, et quaelibet alia diuina audituri accesserint, et elee­mosynas suas elargierint, ac etiam pro nostra sa­lute Deum et matrem gratiae implorauerint, omni­potentis Dei misericordia, beatorumque Petri et Pauli Apostolorum eius, nec non Beati Adalberti Martyris, Patroui nostri, auctoritatibus confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis quadragin­ta dierum inclulgentias misericorditer in Domino elargimur. Volumus etiam y vt cuiusuis vel status seu dignitatis homines, bona Ecclesiae indebite et per manuum violentarum iniectiones vsurpaue­rint, semper canonicis admonilionibus praemissis ad satisfactionem per interdicti et excommunica­tionis senlenliam ? totiens quotiens fuerit oppor­tunum , compellendi habeant facultatem, auctori­tate nostra mediante. In cuius rei memoriam , fir-

Next

/
Thumbnails
Contents