Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
(litteris) commiserunt gratulari, promittentes eisdem, vt quam primum presentes nostre fuerint presentate, in formam nostri priuilegii redigi easdem faciemus. Datum Bude, feria tertia proxima ante festum Epiphanie Domini. Anno eiusdem M. CCC. LL" Ex authentico eius transumpto ah eodem rege anno 1380 edito v. infra. XII. An. Ch. 1351. Idem Ludouicus Magistro IaLus, Iudici Poson. possessionem Zemet Castri Poson. per Capitulum, ac Vice-Comitem loci statui iubet. Nos Ludouicus, Dei gratia llex Hungariae memoriae commendantes, tenore praesentium significamus, quibus expedit vniuersis: Quod Magister lacobus, filius Nicolai, Filii Iacobi, Iudex Posoniensis, dilectus et fidelis noster, ad Nostrae Serenitatis accedendo Praesentiam exhibuit Nobis quasdam Litteras Rescriptionales Capituli Ecclesiae Posoniensis super statutione et metarum Erreclione cuiusdam PossessionisZemet vocitalae in Comitatu Posoniensi existentis, eidem facta, confectas tenoris infrascripti, suppiicans Nostrae Celsitudini prece subiectiua, vt easdem Nostris Literis patentibus transcribi faciendo, pro eodem dignaremur confirmare. Quarum tenor talis est: Serenissimo Principi Domino Ludouico, Dei gratia Illustri Kegi Hungariae Domino suo plurimum metuendo. Capitulum Ecclesiae Posoniensis Orationes iu Domino. Literas Vestrae Serenitatis pro Magistro lakus, Filio Nicolai, filii Iacobi, Iudice Ciuitatis Posoniensis, recepimus reverenter in haec verba: Ludouicus D. G. Kex Hungariae Fidelibus