Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

super quodam praedio, Drid voccato, coufectum, confirmatiue in se continens, tenoris subiecti (v. ad an. 1226). Nos siquidem, quia diuine Maiesta­tis reuerentia cordi nostro vehementer insidet, et ad eius nominis cultum mentis nostre acies sedulo occupatur, eo quod tanto nos ante oculos mise­ricordie ipsius maiora credentes dona miseratio­nis percipere, quanto eius seruitoribus propen­sionis officii munus studuerimus salutiferum im­partiri, ob spem potissime et deuotionem no­stram, quam ad beatissimos Laurentium M. et lo­annem confessorem , in quorum nominibus glo­riosis dicta ecclesia Tragurien. constructa exstitit et fundata, gerimus et habemus specialem, pre­missa supplicatione ipsius Domini Bartholomaei episcopi, fidelis nostri, tanquam iusta et iuri con­sona, fauorabiliter exaudita et admissa, prefatum priuilegium ipsius Dom. Bele — — acceptamus, et approbamus, ratificaraus et ex Iargiflua pietate dicte Ecclesiae SS. Laurentii ac loannis mera au­ctoritate nostra regia perpetuo confirmamus. — — — Datum per manus Ven. Patris in Christo Dom. Nicolai, Dei et Apost. sedis gratia archi~ episcopi Colocen. postulati Strigonien. aulae nostre Cancell. dil. et fid. nostri. Anno Dom. M. CCC. LVIII. tertio nonas Septemb. regni autem nostri anno XVII. Ven. PP. DD. Nicolao Iadren. Vgo­lino Spalat. et Elia Bagusino Archiep. Slrigoniensi sede vacante; Nicolao Agrien. Deraetrio W arad. Dominico Transyluano, Nicolao Quinqueecclesien. Colomano Iaurien. L. (Ladislao) el. VVesprimien. Thoma Chanadien. Michaele Vacien. Petro Bos­nen. Stephano Zagrab. loanne Tininien. Mathaeo Sibinicen. Bartholomaeo Tragur. Stephano Pha-

Next

/
Thumbnails
Contents