Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

tinere, perpetuo possidendas, si non fuerit con­tradictum.' Contradictores vero, si qui fuerint, citet eosdem contra praefatum Dominum Abba­tem in nostram praesentiam ad terminum com­petentem, rationem de praedictis reddituros, et post haec ipsarum recaptiuationis, reambulationis et statutionis seriem , cum nominibus contradicto­rum et citatorum f si qui fuerint, terminoque as­signato, nobis fideliter rescribatis. Datum Albae, in festo Beati Stephani regis. Anno Domini M* CCC. LVIII." *Ex oxiginali archivi Tihanjensis. CCCXXXIV. jin. Ch. 1358. Idem Ludouicus Mcugarethae, fratris sui viduae, Gerlaco de Holienlohe nuptae, dotem 40 mil­lium Jlorenorum remittit. Ludouicus, Dei gracia rex Ilungarie, ad vni­uersorum notitiam, tenore presencium volumus peruenire: Quod nos super donacione propter nu­pcias olim nomine fratris nostri recolende memo­rie, Ducis Stephani, Domine Margarete, tunc eius consorti scilicet, sexaginta millibus florenorum assignatis, et super dote nomine dicte Domine Margarete, videlicet quadraginta millibus flore­norum e conuerso promissis, dari et assignari amicabili compositione cum nobili viro Domino Gerlaco Comite de Hohenloch, pro nunc Marito prediete Domine Margarete, concordauimus et amicabiliter composuimus cum eodem, suo et sue vjoris nomine predicte, renunciantes omni accioni super dote et donacione propter nupcias predi­ctas nostro et heredum, seu successorum nostro­rum nomine, aut eciam heredum et puerorum no-

Next

/
Thumbnails
Contents