Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

quamdam possessionem —Gymollh vocatam eidcm Ecclesiae Wesprimiensi et Capilulo de eadem de­dimus. Datum in Pilis feria V. proxima pro­xima post festum B. Barnabae Apostoli. Anno Do­mini MCCC. quinquagesimo octauo." Katona ex. autliographo H. Cr. totn. X. p. 138-9. CCCXXVIII. An. Ch. 1358. Idem Lodouicus Francisco Duci Carrariac, Domirio de Padua, contra vniuersos inuasores auxi­lium addicit. Nos Ludouicus, =Dei gratia Hungariae, Dal­matiae Croatiae, Bamae, Seruiae, Galliciae, Lo­domeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex, Prin­ceps Salernitanus et Honoris ac montis S. Angeli Dominus notum facimus praesentes [litteras inspe­cturis: quod quia Magniiicus Dominus Franciscus de Carraria, pro sacro Rornano Imperio ciuitatis Paduae, et districtus Vicarius generalis, Amicus noster charissimus, in guerris et discordiis, quas­cum Domino Duce, et Communitate Venetiarum habuimus, nobis adhaesit contra eos : Volentes igi­tur de periculis et damnis, quae ex hoc occurrere possent, libenter et liberaliter prouidere, ipsuin cum terris, locis, et subditis suis in pace et con­cordia, ad quam cum ipsis deuenimus, Sancti Spi­ritus gratia, perpetuo duratura , inseri fecimus et includi, sicut patet in priuilegiis ex hoc confectis, et latius emanatis. Idcirco promiltimus eidein abs­que omni dolo et fraude, ac tactis sacrosanctis Euangeliis, et praestito corporali sacramento: quod si dicti Dux , et Coininunitas Venetiarum praefa­tum Dominuin, Franciscum occasione praedictae adhaesionis, aut alias modo, causa, vel colore ali­m

Next

/
Thumbnails
Contents