Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
Dominus Kex, et nos spontanea nos oblignmus voluntate. Praemissa autem omnia et singula cum infrascriptis nostris Nobilibus iurauimus ad sacro sancta Hei Euangelia , tactis scripturis , per nos et successores nostros et omnes pertinentes ad nos inuiolabiliter et integraliter obseruare, et non contra facere, vel contrauenire per nos vel alios, de iure f vel de facto, directe vel indirecte, palam vel occulte , quouis ingenio, vel colore, sub indignatione Dei omnipotentis, et OO. SS. suorumj quod quidem iuramentum praestitimus in manibus Venerandi in Christo Patris P. D. Stephani , Zagrabiensis Episcopi, et magnifici viri|D. Nicolai, regiae Curiae Iudicis, ambasciatorum et procuratorum dicti D. regis, ad hoc specialiter constitutorum , sicut constat per litteras regias scriptas ladrae, sub anno Domini MCCCLVIII. die XX. Februarii sigillatas sfgillo suo secreto. Nomina autem nostrorum Nobilium, qui nobiscum iurauerunt sunt haec: — — omnes honorabiles ciues nostri Venetiarum pro se ac haeredibus, ac successoribus eorum , et tota ciuitate Venetiarum , praedictum iuramentum praestantes. Actum Venetiis , in Ecclesia S. Marci, praesentibus R. P. D. Raimundo, et Patracensi Archiepiscopo; ven. viro D. Napoleone de Tibertis. Ord. S. Ioannis Ierosolymitani, Priore Venetiarum, D. Paulo Cantore et Canonico Zagrabiens. et D. Ladislao, Canonico Budensi, testibus rogatis , et aliis. Anno Dom. M. CCCLVIII. indict. XV. die dominico XXV. Februarii. Feliciter. Amen." Apud Luc. L. IV. cap» XVIt. p. 379. sqq. Pacem hanc recensuerunt seriptores etiam coaetii; ita Cortusii lib. XI. cap. XI: ,,Rex. ad preces Domini Francisci de Carrario ohtulit pacem istam : quod D. Dux , et Commune Venetiarum onmes ciuttates et castra , aita in Croatia et