Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
CCCXXIl. An. Ch. 1357. Comitatus Sopron. admonitoriae super portione possessionis Bydeskuth, per Jllios Pokly occupata pro Joanne, Jilio Herrman editae. Nos Magister NicoJaus, filius Leukus, YiceComes Comilatus Suproniensis, et Iudices Nobilium de eodem, memorie commendamus, tenore presencium, quibus expedit vniuersis: Quod Iohannes, filius Herrman de Bjduskuth, ad nostram veniendo presenciam, nobis significare curauit: quodNicolaus et Iohannes, filii Pauli , filii Pochli, possessionariam suam porcionem in predicta possessione Byduskuth sibi debentem et prouenientem occupa im detinerent, fructum et vtilitates eiusdem percipiendo. Ynde petens nos cum instancia, vt sibi hominem nostrum lide dignum pro testimonio dare dignaremur, coram quo suum ius inprefata possessione sibi debentem per eosdem filios Pauii extradare postularet. Nos igitur iustis et legitimis peticionibus suis acquiescentes Comitem Dyonisium de Haka, vnum ex nobis, de sede nostra iudiciaria duximus transmittendum, qui demum ad nos reuersus retulit, quod ipse feria quinta proxima post festum beati Georgii Martjris ad fa ciem predicte possessionis Bjduskuth accedendo prcfatos Nicolaum et Iohannem facie ad faciem reperiendo, in presentia proborum nobilium virorum, videlicet Magistrorum Njkul, filii Laurencii, et alterius Njkul, filii Njkul, Thome de Pochli, Nikul de Nodasd et Petri, fratris sui, possessionariam porcionem predicti Iohannis extradare, et sibi resignare postulasset; quo audito iidem iilii Pauli respondissent, quod in prescripta possessione Byduskuth, excepta vna sessione, non