Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
E piiuilegialibus eiusdem regis (v. ad an. 1364). Tempore lioc contra Lithuanos, Christianis et maxime regno suo Rusciae insultantes, personaliter cum exercitu copioso, et militia sua propria , nec non de aliis nationibus profectus terras ipsorum deuastat, ducem capitj ast proinissa fidelitate et obedieutia libertate donat. Chron. Thur. P. III. CXXIX: IX. An. C/ir. 1351. Idem Ludouicus mercatores de Cibinio molestciri aut in rebus vel personis arrestari pro~ hibet. Nos Ludouicus, Dei gracia, Kex Hungarie, memorie commendamus, teuore presentium, quibus expedit vniuersis, quod Comes Michael de Cybinio, de partibus Transyluanis, in sua et vniuersorum ciuium et hospitum nostrorum fidelium de eadem, ac ad eandem pertinentium personis, ad serenitatis nostrae accedendo praesentiam, nobis- humiliter studuit declarare: quod cum ipse Comes et hospites nostri cum rebus ipsorum inercimonialibus ad diuersas partes regni nostri procederent , per nonnullos indebite molestarenlur, resque et bona eoruradem calumniose arrestarentur specialiter vero in locis tributorum; licet ipsi iustnm et consuetum tributum persoluerent plene et integre; pcr quod ipsi ciues et hospites nostri turbarentur, et damna non modica paterentur. Vnde cum nos praedictos ciues et hospites noslros indebite et calumpniose per quospiam non velimus perturbari et aggrauari, volurnus et vobis vniuersis Praelalis, Baronibus, Comitibus, Castellanis, Nobilibus, officialibus et aliis cuiusuis status et praeeminentiae hominibus, tributa habentibus, eorumque tributariis, quibus praeseu-