Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
fas exprimere, clelionestando pertractauit; eotferr» etiam Paulo suum nefandissimum conceptum et actus infidelitatis inopprobrium dicti regiminis Patris nostri continuare non verente, et contra gentem eiusdem validum Croatorum infidelium exercitum inducente, et suis fidelibus regnicolis infinita mala perpetrare non cessante, ipsoque per Petrum de Dobrakucha eadem infidelitatis macula captiuato, suae vesaniae terminum per vitae exmutationem eonsummante, sicut omnia praemissa, quam plurimorum fidelium nostrorum , quibus ea reuera constiterunt, didicimus relatione , ad manus regias dicti Patris nostri exstitit deuentum, et restauratum, et ab illo tempore, per eundem Patrem nostrum et per consequens per nos immobiliter conseruatum, cum quibuslibet suis pertinentiis et vtilitatibus ad idem castrum spectantibus, a nobis sibi dari, et conferri perpetuo postulauit. Nos itaque multiplicibus eiusdem Magistri Petri seruitiis et fidelitatibus (inducli) ex quibus fidelitatibus specialibus exhibitis, quaedam veluti pauca de pluribus, speciali scripturae annotatione, ne omnino a memoria elabantur poslerorum, praesentibus conscribi iussimus, et notari videlicet: Quod cum nos valido nostro instaurato exercitu quoddam castrum Yenetorum Scjkach (al. StikacK) appellatum in periculum, et ciuilatis nostrae Iadriae perditionem fabricatum, teneremus obsessum, idem Magister Petrus pro nostre Serenitatis cumulo(cul-. mine?) equo ascenso , vibrata hasta, vt Leo audax, in medium innumerabiliuin aemulorum nostrorum , tunc vobis validissime resistentium, ingrediens in facie, et aliis suis membris diuersos sagittarum , et ensium ictus supportauit; maxime