Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

tiino salutis intultu expressius iniungentes, qua­tenus ipsius regis in hac parte considerans volun­tatem, viam pacis et concordiae non refugias, sed acceptes; nouisti enim, quod guerrarum prose­cutio praeter sumptuum onera, tristes vt pluri­inum exitus parere consueuit; cum nunc illuin ferrum perimat, nunc gladius hunc absumat, et nunc subducat alius illum casus. Super quo, quia sicut tua discrelio nouit, in talibus est periculosa dilatio, intentionem tuam nobis cum celeritate re­scribas, crediturus iis, quae Yenerabilis fraler noster Petrus, Episcopus Portuensis, Apostolicae sedis nuncius, lator praesentium tibi pro parte nostra, retulerit in praemissis. Datum apud vil­lam nouam. Auinienon. Dioeces, IY. Idus Augusti Anno IV, Indidem. Quomodo Petrus, Portuensis Episcopus sua ad Ludouicum R. H, et Venetos defunctus fuerit lega­tione, descripsit Phil. Mazzerus in Actis SS. Vng. S, I. p. 100 sqq. Ludouicuni dicit, pacem Venetis ohtulisse, ac liherationem lerusalem tam humiliter et deuote , ut ah ipso fratre Petro ex partc Papae venerahile signum et vexillum crucis receperit, personaliter infra decem annos manu forti faciendam, jurasse ; ast Venetos propo­^itum pacis ahnuisse, CCXLV, /tn. Ch. 1356. ldem Innocentius Episcopo Quinqueeccle­siensi ob Firmanum Episcopum adiutum gratias re­fert, Innocentius Episcopus Seruus Seruorum Dei, Ven. fratri Nicolao Episcopo quinquecclesien. Sa­lutem et apostolicam benedictionem. Venerabilis fratris nostri Boniohannis, Episcopi Firmani, grata nobis relatione percepimus, quod tu ei, quem

Next

/
Thumbnails
Contents