Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
CCXLTII. sftt. Ch. 1356. Idem Innocentius compositionem bidii crutra Venetos moti per Ludouicum sibi deferri pvecatur. Innocentius — — charissimo in Ciiristo filio, Ludouico Regi Hungariae illustri — — Discordia, quam inter Te et dilectum filium, Nobilem virum, Ducem Venetiarum^ pacis aemulus, peccatis cxigentibus suscitauit, eo nobis est, nec in, digne, moleslior, quo Dei negociis, ad quorum promotionem, sicut Princeps Catholicus feruenter aspiras, contraria potius redditur et nociua. Et ideo illam viis et modis omnibus succidere cupientes, dilecto filio Stephano, electo Zagrabien* si, nuncio tuo apud sedem Apostolicam constituto, locuti fnimus super illa, ipseque nofcis placide plurimum, grateque respondit: quod tu sicut pacis amicus, et confisus de iustitia causae tuae paratus eras omnem discordiae causam, quam cum Duce habes eodem, in manibus nostris libere ponere, et insuper gentes bellicas, quas aduersus eum congregastij effectualiter remouere. Super quo Serenitatem Tuam meritis gratiarum actionibus prosequentes, et ex oblatione vberi vberiorem indubie consequi sperantes effectum, memorato Duci per alias litteras nostras scribimus super hoc, sicut vidimus negocio conuenire. Qua propter Serenitatem eandem instanter et affectuose precamur, fiducialiter expetentes, quatenus liberalem et gratam oblationein huiusmodi, sicut de tua filiatione plene confidimus, velis effectu grato et placido liberaliter adimplere. Speramus enim, quod omnipotens pacis auctor, periculis, quae ex discordia ipsa imminent populo Christiano, inter-