Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
et vulneratus sine defeetu membrorum resanatus fuerit, medico laesi satisfaciat, et laeso viginti jjensas, quinque vero ad vsus ciuitatis persoluat. Si vero in aliquo membrorum debilitatus fuerit, medico laesi satisfaciat, et Jaeso decem marcas, et ad vsus ciuitatis duas marcas persoluat. Si quis ve10 liominem interfecei it, et aufugerit, duae partes rerum suarum cedant parentibus occisi, pars lcrtia ciuitati, si autem captLis fuerit, secundum consuetudinem de ipso vindicta sumatur; nisi quis in ludo,sine praemeditata malitia, aliquein interfecerit ; in hoc enim casu centum pensas cognatis interfecti, viginti vero pensas ad communes vsus refundat interfector; cui si facultas non suffecerit, ciuium arbitrio reiinquatur. Itein si quis de extraneis intrans ciuitatem , siue in vico, siue in domo, siue in foro similia, vt supra notatum est, perpetrauerit, per Iudicem ciuitatis iudicetur et eisdem poenis subiaceat condemnatus ; si vero ex incolis ciuitatis aliquis, siue extraneus infra terminos ciuitatis in furto vel latrocinio, deprehensus fuerit f per Iudicem ciuitatis puniatur. Item siquis extraneus aliquem de ciuilate in causu pecuniaria, vel illata iniuria voluerit conuenire, coram iudice ciuitatis conueniat, et nulla causa ad duellum iudicetur, sed per testes et iuramenta terminetur; siue sit cum extraneis siue cum indigenis; et quod ipsi testes iurati in deponendo testimouio singiiiatiin et singulariter examinentur: testes autem eiusdem libertatis et conditionis, cuius SLint isti, assLimantur; eodem modo siue extraneus inueniat apud incolas, siue incola apud extraneos cquum, bouem, aut aiiquas res furtiuas, semper testes , vt supra diximus, producantur. Item ciues de predicta