Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
gno et terris praedictis, dabuntur in locis, pcr quae transire debebunt, victualia necessaria, jno pretio competenti. Sane omnes et singulos, qui, vt praemittitur, exhibunt de dicto regno Siciliae, et qui sub nostro nomine intrauerunt, dictus Dominus Papa efficaciter operabitur, et faciet vna cum rebus suis quibuslibet ad locum tutum et securum conduci. Illis autem, qui remanere voluerint, cuiusque status et conditionis existant, de dicto regno Siciliae oriundis, vel qui fuerunt familiares clarae memoriae regis Andreae, fratris nostri, vndecunque fuerint oriundi, dictus Donus Papa remittat et remittere neccssario debeat omnes iniurias et offensas illatas romanae Ecclesiae vberiorem ad cautelam; quodque dictus Dominus Papa bona fide curabit, et eHicaciter procurabit, quod damna, detrimenta, quae per eos reperientur illata, ac iniuriae et offensae personales seu reales quibuscunque personis, cuiuscunque conditionis vel sexus et praeeminentiae existant, illatae fuerunt, per illos, quorum intererit, omni excusatione et quaesito colore cessante, remittantur. Et nihilominus volumus, quod praedicti Procuratores nostri, seu quilibet eorum in solidum, modo, quo praemittitur, facere possint et faciant stalim praemissorum omnium traditionem, et realem assignationem dicto Domino Papae, vel alii, seu aliis, quem vel quos modo, quo supra, ipse Dominus Papa super hoc duxerit deputandos. Praeterea nostris Procuratoribus, et cuilibet eorum in soliduui damus et concedimus plenum, generale et speciale mandatuin transferendi et ponendi totaliter in manibus dicti Domini Papae totam causam, quam habemus, seu