Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

de bonis et dominiis ad regnum nostrum Polo­nie non perlinentibus exterminati et expulsi fue­rint, medietatem bonorum et dominiorum huius­modi, predicti Domini Imperatoris et regis Boe­mie, residuam vero nostris vsibus decernimus applicandam. Et omnia et singula, que in huius­modi nostris litteris contenta noscuntur, de verbo ad verbum, sicut ibidem exprimuntur, ad litte­ram inuiolabiliter obseruare, promittimus et tene­mur stib omnibus modis et condicionibus, prout in eisdem litteris, subdataloco, et tempore prelibatis inuenitur expressum, eo duntaxat excepto, quod de pecuniis omnibus, de quibus heedem littere mencionem constituunt, dictus Dominus Impera­tor etBoemie rex, ac fide iussores et compromis­sores sui liberi sint totaliter et penitus absoluti, sicut Serenissimus Princeps Domjnus Ludouicus rex Vngarie, frater noster carissimus, prefatum Do­minum Imperatorem et regein Boemie, de ipsis pecuniis auctoritate procuratoria vice et nomine nostris absoluisse dinoscitur, et sicut eciam nos prefatum DomiuumImperatorem et regern Boemie fide iussores et compromissores ipsius ad instar di­cti regis V^ngarie, specialibus litteris nostris rite quietamus et liberos dimisiinus ac penitus absolu­tos. Si vero, quod absit, predictum suflfragium nobis, per nos requisitum, facere vel mittere ne­glexerit, ex tunc pro eodem sulfragio, quociens neglexerit, ipsos et filios suos, si quos habuerit, Domino permittente, aut eo absque herede dece­dente, illustrem Principem, Dominum Iohannem, Marchionem Morauie, fratrem suum predictum in eum casuin, vbi sibi in regno Boemie successe­rit, debebimus et poterimus anmonere presenciam

Next

/
Thumbnails
Contents