Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
praemissorum per nos illata, quod tamen Deus auertat, resarcire; dantes et concedentes dicto Procuratori nostro liberam facultatem, et generale mandatum praedicta faciendi , iurandi, obligandi et exercendi, vt praemittitur, et alias omni modo , iure et forma, quibus melius possunt seu poterunt et quae nos facere possemus, si praesentialiter conparerernus, et volentes eum reieuare ab omni onere satisdandi, verbo nostrae regiae celsitudinis promittimus nomine, et vice, quorum interest seu intererit quomodoiibet in futurum, habere ratum etfirmum, quidquid per praedictum procuratorem nostrum actum, gestum et factum fuerit in praemissis, et circa praemissa e* nuncratum, gratum habemus sub hypotheca et obiigatione omnium bonorum nostrorum, praesentium et futurorum, et etiam regni seu regnorum nostrorum, in quantum debemus, possumus et valemus, praesenti nostrae Maiestatis testimonio literarum. Datum Zagrabiae, indictione VIII. (VIIII.) mensis Iunii die IV. et anno Domini M. ccc. qumquagesimo sexto. Rayn ad an. 1356. Innocentius PP. VI. generosa, piaque haec Ludouici vota tanti fecit , ut in publico Cardinalium consessu SigniferumEccl e s i a e ipsum nominauerit, datisque ad omnes fideles encjclicis Deum ad exorandum felicem belli huius successum ac desideratam ipsi proiem obtinendam , eosdem sit exhortatus. Quod Ludouicus arma Rascis intentata in Venetos conuerterit, Prayus e Scriptoribus Venetis hanc reddit rationem : Veneti, quibus cum Rege Rasciae amicitia intercesserat , dum belli molem foederato incumbere vidissent, quidquid virium in promptu fuit, in suppetias misere." Ann. P. II. p. 103.