Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
raa, quibus possumus, facimus, constituimus, creamus et ordinamus nostrum certum missum , nuncium, factorem , et legitimum, specialem et indubitatum procuratorem, et alias, quidquid dici et esse melius posset, videlicet lionorabilem virumD. Stephanum , Vwdensis ( Budensis ) Ecclesiae Praepositum, Capellanura nostrum, ficlelem et specialtm } specialiter ad comparendum coram Domino nostro Papa, vel ab eo seu sede Apostolica ad hoc deputato, seu coram S. R. E. Cardinalibus, pro obtinendo et ad obtinendum pro nobis quascunque litteras apostolicas in praemissis, et circa praemissa, et quodlibet eorumdem necessarias seu opportunas; et ad iurandum !n manibus dicti Domini Papae seu cuiuscunque, super hoc potestatem seu consensum habentis, in animam et super animam nostram et ad sancta Dei euangelia, corporaliter tacta, quod praefatum bellum seu verius, sanctae crucis assumtionem, contra praedictos fecirnus, inimus, seu facere, inire et habere satagimus et properamus ad honorem. D. N. I. Ch. et eius Sanctae matris, gloriosae V. M. et ad honorem, reuerentiam ac laudem S. R. Ecclesiae, et Zelo fidei Christianae inducti, et ad ipsius augmentationera, nec non ad nostri memoriam , in posterum recolendam , et ad conseruationem et reformationem iuris nostri, quod praedecessoribus nostris et nobis compeliit et competit, ne de negligentia seu desidia argui valeamus, et quod regna, ciuitates, castra, terras, villas et alia loca, quae per fideles Christianos teneantur, praetextu 4praemissorum inuadere seu occupare minime intendimus, nec nostrae intentionis existit, praeter quam ad passum seu transitum fa-