Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
eorum quiete quieseimus, et }>ucis commodo gratulamur ad instar misericordiae altissimi, qui dum sublimia prospicit, infima non contemnit. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire; quod accedentes ad nostrae Maiestatis praesentiam Magister Mathias literatus, etNicolaus pugil noster specialis, filiiVermes, fideles nostri in suis, itemque Abraham, filii Stephani, Ioannis, filii Pauli, Ioannis, filii Thomae, et la-cobi, filii Nicolai de Budafalua, de Districtu Csalokoz, vice et nominibus, magnis a nostra serenitate instantiis postulnrunt, vt cum ipsi et praedecessores eorumdem cum possessionibus eorum tempore priorum praedecessorum nostrorum, Regum Hungariae Illustrium, beatarum recordationum a conditione, et numero Comitum Udvarnicorum Comitatus Posoniensis. ex quibus originem traxisse dignoscebantur, exigentibus magna laude dignis seruitiorum eorum meritis, sint exeinpti et in coetum verorum seruientium nostrorum, et Nobilium Regni Nostri purorum et naturalium aggregati, etiam nos ipsos ac ipsorum haeredes illo, et eodem sincero, atque mero nobilitatis titulo perpetuis tcmporibus grauisuros admittere dignaremur. Nos itaque de pietate Regia, quae se petentibus solet exhibere liberalem et benignam, et secundum quod Regiae magnitudinis nostrae expostulat, et requirit officium, eosdem Magistrum Mjthiam literatum, et Nicolaum pugillem nostruin filios Vermes, item Abraham, filium Stephani, Ioannem, filium Pauli, Ioannem, filium Thomae, et Iacobum , filiuin Nicolai de Budafalua, quorum priores et praedecessores per praefatos pracdecessores nostros Ladislaum videlicet et Andream