Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

praedictam libertatem eiuium de Eperies iudica­bit, et iudicialia tollet, seu disponet iuxta suam voluntatem; si vero birsagium receperit, duas par­tes nobis tenebitur praesentare. Annuimus etiam, quod quando idem Scultetus noster a parte nostri, vel aliorum impeditus, de dicta villa nostra rece­cedere voluerit, scultetiam praedictam vendend.\ liberara habeat facultatem. Item vniuersi hospiteS ibidem congregati sint liberi aedificare macella, Sutoralia , pistoralia , fabrilia,et alias, quascunque artes nouerint, iustas exercere. Item in horreis et curiis, de nullis rebus decimas dare tenebuntur. Praeterea Sacerdoti Parochiali dimidium nomine Ecclesiae concedimus liberum mansum. Insuper hospites recedere volentes liberCj dummodo iura terrae obseruent, recedant saluis rebus, et personis; illam vero praedictam villamcoloni volumus per­petuo nominari : vt autem huius nostrae donationis, et ordinationis series robur obtineat perpetuae fir­mitatis, praesentes concessimus litteras sigillo no­stro, nec non sigillo ciuium de villa Iohannis in cautelam vberiorem patenter confectas. Datum in villa lohannis, prouidis viris , ac discretis praesen­tibus: videlicet Nicolao Plebano, Cunczmanno Sculieto, Ilenrico, Iacobo, Stephano Iuratisin villa lohannis. Anno Domini MCCCLV. in die B. Va­lentini Martyris." Wagner Dipl. Saros. p. 568. seqq. ccxxv. An. Ch. 1355. Veneti pacem prcpter JDalmatiam cuni Lu­douico U. H. inire tentant. Anno autem Domini MCCCLV. Veneti mit­tunt ad regem ( Ilungariae ) pro traclando concor­30

Next

/
Thumbnails
Contents