Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
ginis cle Abrara, instrumenta super quadam partieula terre litigiose Thekere vocate, quae instrumenta idem Mark Abbas de Magucli apud Patronos dicti Monasterii de Magucb esse asseruisset, in quindenis residencie exercitus regii coram nobis exbibere debuisset, tandem ipso termino adueniente idem Mark Abbos de Magucli personaliter cotnparendo, in figura nostri iudicii ipsa instrumenta super dicta particula terre litigiose Tekere vocate, quain ad ipsum Monasterium de Magucb pertinere asseruisset, exbibere non valuit; pro ipso autem fratre I 3etro Abbate de Abram Magister Nicolaus, filius Stepbani, filii Salomonis de Darou cum sufficientibus procuratoriis litteris religiosi conuentus Monasterii Sexardiensis astando, quoddatn priuilegium Excellentissimi Domini, Domini Karoly, olim regis Hungariae, felicis recordationis, confirmans priuilegium Ladislai regis exhibuit, in quo ipsam particulam terre litigiosam sub metis possessionis Chyka, eiusdem Monasterii de Abram attinere viditnus et prouenire. Ynde quia idem Mark Abbas de Maguch nec aliqua instrumenta exhibere , prout assumpfsit, super ipsa particula terre Tbekere, nec aliquibus cautelis eandem particulam terre ipso (sic) Monasterio pertinere debere comprobare poterat; ideo nos vna cum aliis Nobilibus pocioribus in iudiciaria sede consedentibus eandem particulain terraeThekere vocatam, eidem monasterio beate Virginis de Abram iure perpetuo et irreuocabiliter possidere, tenere et habere iudicando decreuimus. Datum in Tholnavar in termino prenotato. Anno Domini M. trecentesimo quinqusgesimo quinto." E transumto authentico conventus de Sexard anno 1356. vide infra.