Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

de iudicio liabendam pacis, si valerenl cohcordarc, nos placaturos, vsque tertium diem feriae quarlae medii quadragesimae supradictae , ad pacem trans­mitti postularant. Quo quidem tertio die ipsius dicti medii quadragesimae adueniente, saepius no­minati Magislri Ladislaus et Lorandus ipsis eo­rum in personis in nostram redeuntes praesentiam, proposuerunt et confessi extiterunt oraculo viuae vocis. Quod ipsi tam super facto praesci-iptae par­ticulae terrae litigiosae inter praedictas possessio­nes Iakabfalua f ipsius Magistri Ladislai, et Ujfalu, dicti Magistri Lorandi habitae, quam etiam in aliis factis infra declarandis per compositionem Baro­num , plurimorumque regni Nobilium pacem inter eos fieri volentium intalern perpetuae pacis et con­cordiae deuenissent vnionem et deuenerunt coram nobis: Quod quia ipsa litigiosae terrae particula inter praescriptas possessiones Iakabfalua dicti Ma­gistri Lorandi habita, iam dictae possessioni Uj­falu ipsius Magistri Lorandi tam plurimum esset necessaria et propinqua, vt ab ipsa commode nul­latenus esse valeret, praedictaeque possessioni Vj­falu ipsius Magistri Lorandi multum foret vtilis et proficua; ideo ipse Magister Ladislaus iam dictam terrae particu-am inter ipsas possessiones lakabfalua et Vjfalu adiacentem, in praedicta priori compo­sitione ipsi Magistro Ladislao, filio Bicolphi assi­gnatam , metiset limitationibus metarum, in prae­sentibus superius seriatim expressis, circumdatam, eidem Magistro Lorando, et per eum suis haeredi­bus haeredumque suorum successoribus, eo iure, quo sibi dignosceretur perlinere, remisisset, e£ resignasset, immo reddidit et restituit corani no­bis cum omni pleno suo Dominio, et suarum

Next

/
Thumbnails
Contents