Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

ex parte eorumdein iudicium et iusticia impenda­tur, et quilibet querulantes in propriorum domi­norum suorum presentia iudicium et iusticiam pro­sequantur congruentem. Porro pro excessibus pa­tris filius nec in persona, nec in possessionibus, nec in rebus condempnetur. Episcopi quoque,Ca­pitula, Abbates, Conuentus, preposili et cetere possessionate ecclesiastice persone, cum tribus litteris inquisitoriis, nisi regia Maiestas destinatis probis viris, quos maluerit, experiatur et infor­metur, inter Nobiles et Ecclesias super possessio­nibus aquirendis, possessionem nec requirere, nec retinere possint, nisi cum litteris priuilegiaiibus regiis vel reginalibus aut Iudicum vices gerencium regie Maiestatis; homines autem Capitulorum seu conuentuum, qui ex mandato regio pro testimo­nio ducuntur, non possint esse alii, nisi hi, qui dignitates habent in eadem Ecclesiaj et si ipsius Capituli vel conuentus testimonium in equo suo proprio ductus fuerit, tunc per diem duos gros­sos, si vero in equo ipsius Nobiiis ducatur, tunc per diem vnum grossum, ipsi idem Nobilis dare teneatur. Homo autem regius, qui ducitur ad ci­tandum, vel ad inquisitionem faciendam, non possit esse aliunde, nisi de eodem Comitatu vel districtu, in quo est ille, qui citatur, vel contra quem fit inquisicio. Et capitulorum testimonium de propinquioribus Capitulis adducatur ad citan-r dum, aut ad inquirendum, at inquisitiones non possint fieri per alium modum, nisi mediantibus iitteris regalibus vel Palatini, aut Iudicis curie regie, et congregentur Nobiles illius comitatus, vel districtus in vnum, et ab eis inquiratur manife­ste. Causantes enim in quacunque maxima et ar-

Next

/
Thumbnails
Contents