Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
tis, eos frequenter prohibendo de eisdem. Cum igitur dieta ciuitas Kapruncha, ita sicut ipsum ca«trum nostra fore censeretur, ob hoc ipsos in eorum libertatibus volumus conseruare; fidelitati Vestrae firmiter et districte praecipiendo mandamus, quatenus dictos Ciues et hospites de Kapruncza in eorum libertate, quam ipse Dominus Dux, Dominus noster, ipsis dedit et contulit, pacifice permittatis, et vos a modo dictam libertatem ipsorum de dictis syluis et foenetis prohibere non audeatis, nec praesumatis. Datum Eudae, feria secunda proxima post festum S. Georgii Martjris» Anno M. CCC. LV « L. S. Ex originali. Kaprinai sub C. Tomo XI. p, 289 sqq. ccv. An. tJu 1355. Eadem Magaretha villam per Nobilem Eridrei Capitulo Zagrabiensi legatam restituit. Margaritha, Ducis Stephani vidua superZlomnoch anno MCCCLV. Zagrabiae in vigilia S. Thomae dat litteras. Exposuerat eidem Capitulum, quod cum villam, inter Capitulares et episcopales metas existentem, Nobilis Endrei, filius Lukach, de genere Achaz, in sua infirmitale, in claustro fratrum Praedicatorum Zagrabiae decumbens, Capitulo legauerit, et Capitulum annis pluribus possederit, vsque ad tempora Nicolai quon<iam Bani, qui eam vi usurpauit, et ad castrum Medve applicuit. — Petit ergo Capitulum, vt ob memoriam S. Stephani regis, pro salute animae Principis Stephani, ratione etiam ex ea, quod idem Stephanus Dux ob gaudium Natiuitatis Ioannis Ducis, primogeniti sui, tunc Zagrabiae existens, proposuerit possessiones magni valoris se 27