Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
repertum duobus lethalibus vulneribus vulnerando, semiviuum reliquissent, lite pendente inter ipsos; cum tamen, provt idem Laurencius asseseret, ipse in omnibus praemissis innocens esset penitus et immunis. Quare fidelilati vestre firmiter precipiendo inandamus, quatenus Vestrum mittatis liominem pro testimonio fide dignum, quo presente Nicolaus, filius Andree, vel Michael, filius Hermanni, aut lohannes, filius Beke de Bayor, aliis absentibus homo noster, ab omnibus, quibus decet diligenter de premissis inuestigando, sciat et inquirat omnimodam veritatein, et post hec provt vobis exinde veritas constiterit, nobis fideliter rescribatis. Datum Bude in festo sancte Lucie Virginis. Anno Domini M. CCC. quinquaf esimo tercio. Nos igilur preceptis Serenitatis reslre humiliter, vt tenemur, obedientes, nostrum misimus hominem pro testimonio fide dignum, videlicet Paulum, presbiterum chori nostri, vna cum Michaele, filio Hermanni, homine vestro praediclo, ad premissa exequenda. Qui demum ad nos reuersi nobis concorditer retuleruntj quod feria tercia proxime preterita idem homo vester, dicto testimonio nostro presente, ab omnibns Nobilibus et ignobilibus, quibus decuisset et licuisset talem sciuissent veritatem de praemissis, quod predicti Paulus, Stephanus et Vyncentius tacita veritate huiusmodi inquisicionem contra ipsum Laurencium facere procurassent; quod ipse in dicto festo Inuencionis sancte crucis quemdam lohagionum ipsoruin, Paulum nomine, de dicto Iordanfalua, in fine eiusdem repertum duobus lelhalibus vulneribus vulnerando semiuiuum reliquisset, lite pendente inter ipsos; in qui-