Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

CLXIV. An. Ch. 1354. NLcolaus A. Episcopus Strigonien, Capitulo loci decLmas possessLonLs JVana Ln cambLurn cedLt. Nos Nicolaus, Dei et Apostolica gratia, Ar­chiepiscopus Strigon. locique eiusdem Comes per­petuus, significamustenore praesentium, quibus ex­pedit vniuersis. Quod quia quamdain particuiam possessionis fratrum nostrorum in Christo carissi­morum, videlicet Capituli Ecclesie nostre prae­dicte, in vicinitate viile predicte Ecclesie nostre Wdward vocate existentem, xAah vocatam, item duas mansiones iobbagyonum in villa S. Pauli vo­cata , similiter Ecclesie nostre residentes, nobis et dicte Ecclesie nostre admodum vtiies et necessarias, ob hoc dicti fratres nostri easdetn cum vtilitatibus nobis et Ecclesiae nostre in concambium et perinu­tationem infrascripte decime nostre dederunt, et donauerunt perpetuo iure et irreuocabiiiter possi­dendas, tenendas, et habendas. Nos vero in con­cambium predictarum possessionum et suarum vti­litatum vniuersarum dediraus et donauimus eisdein fratribus nostris et capitulo predicte Ecclesie nostre decimam ville Nana, que erat Archiepiscopalis, scilicet tam frugura, quam apum et agnellorum cum proprietate sui dominii, in perpetuum pleno iure per idem Capitulum possidendam, tenendam et habendam. In cuius permutationis testimonium presentes nostras litteras eidera Capitulo fecimus eraanari. Datum Strigonii in festo B. Ioan. Apost. et Euang. ante portain Latinam. Anno Domini MCCCLIV." Orig. in archiuo Capitulari Strigon.

Next

/
Thumbnails
Contents